monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 6, 9
Et reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Discamus et nos, fratres charissimi, a contemplatione dominicae dispensationis qua nobis pie subvenire dignatus est, ad agendas semper beneficiis eius gratias reverti. Si enim illi, sola adhuc nativitate eius cognita, reversi sunt glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, quanto magis oportet nos, qui totam incarnationis illius seriem ex ordine cognovimus, qui sacramentis illius imbuti sumus, in omnibus gloriam eius ac laudem non solum verbo, sed etiam factis praedicare; neque unquam oblivisci quod ideo Deus homo natus est, ut nos ad imaginem et similitudinem suae divinitatis renascendo reficeret: ideo namque baptizatus est aqua, ut ad nostrorum ablutionem scelerum omnium fluenta fecundaret aquarum; ideo tentatus in eremo, ut vincendo tentatorem nobis quoque vincendi peritiam virtutemque tribueret; ideo mortuus, ut mortis destrueret imperium; ideo resurrexit et ascendit in coelum, ut nobis resurgendi a mortuis, atque in coelestibus perpetuo regnandi spem exemplumque praeberet. Pro quibus singulis reversi ad intuitum piissimae dispensationis eius, glorificemus et laudemus ipsum Deum ac Dominum nostrum Iesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.